- TRANSFUGA
- TRANSFUGAqui ad hostes transit, Duce suô castrisque, quae sequutus fuerat, desertis. Cuiusmodi hominibus ius postliminii apud Romanos negatum, l. postlimin. §. transfugae. Germani veteres dextras amputabant: Calphurnius Piso Cons. tunicatos discinctosque, per totum diem, cum decempedis cespitem portantes, ante Praetorium stare, vel obsoletâ togâ et tunicâ discinctâ, nudis pedibus ante principia adesse, praecepit: Q. Fabius, bellô Carthaginensi, manus itidem praecidit: Datames memorabili astu penitus concidit etc. Vide de hoc ultimo Corn. Nepotem, in Vita eius, c. 6. et de reliquis Alex. ab Alexandro Genial. Dier. l. 2. c. 13. Sed et hostium transfugas Rom ani detractis armis, ne quid insidiarum simulatâ transitione moliri possent, in postremam aciem reicere solebant, nec illis quidquam credebant amplius, uti ex eodem discimus l. 4. c. 7. Vide quoque Hug. Grotium, de iure Belli et Pac. passim, inprimis, l. 3. c. 1. ubi de quaestione, an Transfugas admittere liceat? et l. eôd. c. 20. ubi de alia inde consequente, an reddendi? At de Transfugis Servis, vide supra, in voce Fugitivus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.